Make your own free website on Tripod.com
Lovely songs in Latin

A song that Caesar's troops used to sing to him.
The original tune is unknown, but it can be sung to the tune of "My Darling Clementine."

Ecce! Caesar nunc triumphat qui subegit Galliam
Civiumque multitudo celebrat victoriam.

R:     Gaius Iulius Caesar noster, imperator, pontifex,
         Primum praetor, deinde consul, nunc dictator, moxque rex.

En victores procedentes, laeti floribus novis,
Magna praeda sunt potiti et captivis plurimis

Exultantes magna voce "Io triumphe!" conciunt,
Dum auratum ante currum victa oppida ferunt.

Legiones viam sacram totam complent strepitu,
Capitolinumque collem scandit caesar in curru.

O sol pulcher, O laudande! Caesarem recepimus,
Et corona triumphali honoratum vidimus.


Twinkle, Twinkle, Little Star

Mica, mica, parva stella
Miror quaenam sis tam bella;
super terra parva pendes,
alba velut gemma splendes.
Mica, mica, parva stella
Miror quaenam sis tam bella;

Thalamos tu spectaularis
et in alto iam versaris,
neque dormis unam horam
donec cernimus auroram.
Mica, mica, parva stella
miror quaenam sis tam bella.


Frère Jacques

Fra Iacobe, fra Iacobe?
Dormisne? Dormisne?
Sona matutinam, sona matutinam
Tinniat, tinniat.


Three Blind Mice

Tres mures! Tres mures!
Caeci currunt! Caeci currunt!
Sequuntur agricaolae uxorem
Quae caudas secuit cultro. Rem
quis vidit magis mirabilem
quam hos mures, tres mures.


To page fifteen.